monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 154

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 154
Quod, si ea cum devotione animi tui quaerere volueris, tunc ea in oratione, et fletu et ieiunio diligenter quaerere, sicut et antiqui Patres tui illa certissime quaesierunt, et frequenter eis revelata sunt. Cumque illa hoc modo scrutatus fueris, et inveneris, tunc quod reliquum est, Spiritui sancto relinques. Sed qui ad sacramenta haec accedunt, non per devia sed per rectam viam veniant; ne ab eis proiecti, magnum casum animae patiantur. Quomodo? Nam pessimus deceptor, qui sine electione et sine consecratione principalis unctionis cathedram pastoralis officii fallaciter sibi usurpaverit, et nequissimus raptor qui pastorem suum expellens per sibyllos sibi consentientium cathedram eius violenter invaserit: isti aut per seipsos sua voluntate gravi vindictae subiacebunt, aut per zelum meum gravem sententiam inde sustinebunt; quia in pessima amaritudine ipsi sunt illum imitantes, qui in seipso maximum honorem habere volens, ab omni gloria felicitatis in mortem deiectus est; et quia etiam Baal sequuntur, qui sibi ita illusit, quod se Deum fallaciter nominans, in dissipationem datus est. Et si in hac perversitate mendacii et praesumptionis suae sacros meos dare se simulaverint, tunc illi qui ab eis hoc modo potius inficiuntur quam deliniantur, ita in conspectu meo computantur, veluti ii a populo derisui habentur quos pueri in iocis et in ludis suis sibi iocularias personas constituunt. Sed ut hoc in hominibus vanum est, ita et istud apud me ludibrium est, quod huiusmodi invasores in deceptione sua se facere simulant. Unde, quia aedificatio eorum prava esse probatur, stare non potest, quoniam casura est.